Scithia includitur ab uno latere pontere ponto, ab altero monfibus Ripheis, a tergo Asia ac Phasi flumine. Ea multrum in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se sunt nulli fines, neque exercent, nec domicilium aut tectum aut sedes habent; armenta et pecora per incultas solitudines semper pascunt. Uxores liberosque suos seum in plaustris vehunt, qual pro domibus habent. Justitia gentis moribus regitur, non legibus. Nullum scelus apud eos sic grave est, quam furtum, quippe sine munimento pecora et armanta habent. Aurum et argentum, quae reliqui mortales appetunt, neglegunt. Lcte et melle vivunt. Usus lanae iis ignotus est, nam pelles ferinas pro vestibus habent. Ea continentia morum quoque justitiam gignit, quippe ibidem divitiarum cupido est, ubi est usus.
Добавить комментарий